- SCORPIUS seu SCORPIO
- SCORPIUS, seu SCORPIOunum ex XII. Zodiaci signis, quod a Sole subitur pridie Idus Octobris. Oritur autem eôdem tem pore, quô Orion occidit. Qui Astronomicum poeticum conscripserunt, hunc eum volunt fuisse Scorpium, qui Orionem interemit, cum ille iuvenili robore ferox, nullam esse feram iactâsset, quam ipse conficere non posset. Quam hominis iactantiam aegerrime ferens Tellus, in perniciem eius Scorpium protulit, qui infixô aculeô eum interemit. Hunc autem Scorpium a Iove ideo inter astra relatum volunt, uti mortalibus documento esset, ne suis plus aequo viribus fiderent. Hyginus l. 2. de Sign. cael. Ampelius tamen scribit, quod Diana Scorpium, eius iuslu, in monte insulae Chiûs Pelennaeo ad Orionis perniciem natum, illi Deam inter venandum stuprare conanti ipsa supposuerit, quo vitâ privaretur. Quod etiam ostendit Nicander in Theriaceis:Τὸν δὲ χαλαζήεντα κόρη Τιτηνὶς ἀνῆκεΣκορπίον ἐκ κέντροιο τεθηγμένον, ἦμος ἑπέχραΒοιωτῷ τεύχου???α κακὸν μόρον Ω᾿αρίωνι,Α῀χράντων ὃτε χερσὶ θεῆς ἐδράζατο πέπλων.Αὐ τὰρ ὅγε ςτιβαροῖο κατὰ σφυρὸν ἤλασεν ἴχνευςΣκόρπος ἀπροΐδης, ὀλίγῳ ὑπὸ λᾶϊ λοχή???ας.Τοῦδε τέρας περίσημον εν ἀςτρα???ιν ἀπλανὲς αὔτως.Οἷα κυνηλατέοντος ἀείδελον ἐςτήρικται.Huius signi meminit Virg. Georg. l. 1. v. 34.------ Ipse tibi iam brachia contrahit ardens.Scorpius, et caeli iustâ plus parte relinquit.Ovid. Met. l. 2. v. 82.Saevaque circuitu curvantem brachia longoScorpion, atque aliter curvantem brachia Cancrum.Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.